Discipulus mendacia dicens


Uni­ver­si­tas Gan­den­sis pos­tu­lat Deum fragum esse. Argu­men­ta non dan­tur, ab imag­ine deduc­ere verum pos­sumus, pri­mum, Deum con­col­orem esse fragis videlicet rubi­cun­dum esse, secun­dum, Deum ut fra­ga coro­n­am sive diade­ma habere. Respon­deo. Si Deus fragum sit, nec­es­sario fragum est, quod, si non sit nec­es­sario, non est fragum sed est id quod vult esse, et nihil obstat…

Oor­spronke­lijk gepub­liceerd op 4/03/2019 – 15:20 door Pieter­jan Schep­ens

Dit artikel werdt oor­pronke­lijk gepub­liceerd op de oude Scham­per site. Toen deze uit gebruik werd genomen, wer­den alle artikels overgezet.

Uni­ver­si­tas Gan­den­sis pos­tu­lat Deum fragum esse. Argu­men­ta non dan­tur, ab imag­ine deduc­ere verum pos­sumus, pri­mum, Deum con­col­orem esse fragis videlicet rubi­cun­dum esse, secun­dum, Deum ut fra­ga coro­n­am sive diade­ma habere. Respon­deo. Si Deus fragum sit, nec­es­sario fragum est, quod, si non sit nec­es­sario, non est fragum sed est id quod vult esse, et nihil obstat quomi­nus hodie fragum sit et heri pirum fuis­set et cras malum futu­rum sit. A quo argu­men­to deducimus omnia que a Deo fac­ta esse scimus, videlicet mundum creare et fil­i­um mit­tere et hostes nomin­is eius, turpis­si­mos Sara­cenos qui in nomine Maomet sepul­chrum fil­ii sui violav­er­ant, a ter­ra sanc­ta pellere, equaliter a fra­go fac­ta esse posse oportere. Et pro­pon­imus men­ti nos­tra exerci­tum Fran­co­rum in ter­ra sanc­ta sub vex­il­lo fra­gi pug­nan­tem cum Sarace­nis. Vin­catne exerci­tus nos­ter fra­go iuvante ? Patet. Saraceni qui are­nas comedere solent cum fragum videant cel­er­rime exerci­tum nos­trum aggre­di incipi­ant sine mente et faciliter Sara­cenos vin­cere pos­simus nos. Ergo potest Deus fragum esse. Sed casum den­uo con­tem­ple­mur sed Deum non ut fragum sed ut pirum pro­pon­a­mus. Patet Sara­cenos celerius quam pro fra­go cur­rere propterea quod pirum suco­sius est fra­go. A quo con­cludimus Deum non nec­es­sario fragum esse. Sed pro­hibere non pos­sumus quomi­nus Deus pirum non sit, quod fruc­tum non scimus qui suco­sior sit quam pirum et qui igi­tur facil­ius Sara­cenos a ter­ra sanc­ta pellere pos­sit. Deo gra­tias agimus pro cog­ni­tione. Amen.